- SEMESTRE Aurum
- SEMESTRE Aurumapud Iuvenalem Sat. 7. v. 89. ubi de Paride Pantomimo,Ille et militiae multis largitus honoremSemestri vatum digitos circumligat auro:annuli sunt, quos gerebant Tribuni semestres, pro dignitatis suae insigni. Meminit huius dignitatis Plin. l. 4. Ep. 4. quâ rogat Sossium, ut Calvisium Nepotem tribunatu semestri splendidiorem faciat. Nempe fuêre Tribuni laticlavii, qui in spem Senatorii ordinis Tribunatum gerebant: fuêre et Angusticlavii, quasi secundi ordinis Tribuni, e quo genere fuêre Tribuni Semestres, qui Equitibus tantum aut Equestri digntate donatis conferebantur. Cuiusmodi dignitatem et ius annuli Petis suis Pantomimus ille simul donabat. Salmas. ad Solin. p. 450. Aliud fuit aurum aestivum apud cundem Satyricum Sat. 1. v. 28. quod proin cum Semestribus his annulis male nonnulli idem faciunt, vide supra, ubi de Auro aestivo, item ubi de Annulis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.